2 Kings · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem : et venit ...2. Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens :3. Obsecro, Domine : memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te...4. Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est...5. Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei : Hæc dicit Dominus ...6. Et addam diebus tuis quindecim annos : sed et de manu regis As...7. Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent...8. Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum, quia Domi...9. Cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Do...10. Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis : ne...11. Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram pe...12. In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Ba...13. Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis d...14. Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei : Q...15. At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias :...16. Dixit itaque Isaias Ezechiæ : Audi sermonem Domini :17. Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, e...18. Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, t...19. Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus es ...20. Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et qu...21. Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses f...In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem : et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei : Hæc dicit Dominus Deus : Præcipe domui tuæ : morieris enim tu, et non vives.
This passage has not yet been translated.
Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Obsecro, Domine : memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
This passage has not yet been translated.
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te : die tertio ascendes templum Domini.
This passage has not yet been translated.
Et addam diebus tuis quindecim annos : sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc : et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.
This passage has not yet been translated.
Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini ?
This passage has not yet been translated.
Cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est : vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
This passage has not yet been translated.
Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis : nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
This passage has not yet been translated.
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.
This passage has not yet been translated.
In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset Ezechias.
This passage has not yet been translated.
Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
This passage has not yet been translated.
Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei : Quid dixerunt viri isti ? aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt : nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
This passage has not yet been translated.
Dixit itaque Isaias Ezechiæ : Audi sermonem Domini :
This passage has not yet been translated.
Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem : non remanebit quidquam, ait Dominus.
This passage has not yet been translated.
Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
This passage has not yet been translated.
Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus es : sit pax et veritas in diebus meis.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
This passage has not yet been translated.
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.