2 Kings · 25
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima di...2. Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum r...3. nona die mensis : prævaluitque fames in civitate, nec erat pan...4. Et interrupta est civitas : et omnes viri bellatores nocte fug...5. Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque ...6. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha...7. Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit,...8. Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus ...9. Et succendit domum Domini, et domum regis : et domos Jerusalem...10. Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chald...11. Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et pe...12. Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.13. Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et ...14. Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et m...15. Necnon et thuribula, et phialas : quæ aurea, aurea, et quæ arg...16. id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomo...17. Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una : et cap...18. Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et So...19. Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellato...20. Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babyl...21. Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha ...22. Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat N...23. Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant...24. Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens : Nolite tim...25. Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathan...26. Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et princi...27. Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joa...28. Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronu...29. Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat ...30. Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatu...Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam : et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
This passage has not yet been translated.
Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ,
This passage has not yet been translated.
nona die mensis : prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ.
This passage has not yet been translated.
Et interrupta est civitas : et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis.
This passage has not yet been translated.
Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho : et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
This passage has not yet been translated.
Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha : qui locutus est cum eo judicium.
This passage has not yet been translated.
Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et succendit domum Domini, et domum regis : et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
This passage has not yet been translated.
Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.
This passage has not yet been translated.
Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
This passage has not yet been translated.
Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
This passage has not yet been translated.
Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt.
This passage has not yet been translated.
Necnon et thuribula, et phialas : quæ aurea, aurea, et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ,
This passage has not yet been translated.
id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini : non erat pondus æris omnium vasorum.
This passage has not yet been translated.
Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una : et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum : et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea : similem et columna secunda habebat ornatum.
This passage has not yet been translated.
Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.
This passage has not yet been translated.
Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros : et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate : et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ : et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.
This passage has not yet been translated.
Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
This passage has not yet been translated.
Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.
This passage has not yet been translated.
Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.
This passage has not yet been translated.
Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens : Nolite timere servire Chaldæis : manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo : percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est : sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha.
This passage has not yet been translated.
Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos.
This passage has not yet been translated.
Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis : sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
This passage has not yet been translated.
Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
This passage has not yet been translated.
Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ.
This passage has not yet been translated.