2 Kings · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et...2. Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi...3. Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices :...4. Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad,5. et ingressus est illuc : ecce autem principes exercitus sedeba...6. Et surrexit, et ingressus est cubiculum : at ille fudit oleum ...7. et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem ser...8. Perdamque omnem domum Achab : et interficiam de Achab mingente...9. Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut...10. Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrahel, nec erit qui s...11. Jehu autem egressus est ad servos domini sui : qui dixerunt ei...12. At ille responderunt : Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ...13. Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posu...14. Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram ...15. et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, q...16. Et ascendit, et profectus est in Jezrahel : Joram enim ægrotab...17. Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit glob...18. Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait : H...19. Misit etiam currum equorum secundum : venitque ad eos, et ait ...20. Nuntiavit autem speculator, dicens : Venit usque ad eos, et no...21. Et ait Joram : Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egre...22. Cumque vidisset Joram Jehu, dixit : Pax est, Jehu ? At ille re...23. Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam :...24. Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapu...25. Dixitque Jehu ad Badacer ducem : Tolle, projice eum in agro Na...26. Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, que...27. Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti...28. Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt i...29. Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,30. venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito...31. ingredientem Jehu per portam, et ait : Numquid pax potest esse...32. Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait : Quæ est ist...33. At ille dixit eis : Præcipitate eam deorsum : et præcipitaveru...34. Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait : Ite, ...35. Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam...36. Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu : Sermo Domini est, qu...37. et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in ag...Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
This passage has not yet been translated.
Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi : et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum.
This passage has not yet been translated.
Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices : Hæc dicit Dominus : Unxi te regem super Israël. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes.
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad,
This passage has not yet been translated.
et ingressus est illuc : ecce autem principes exercitus sedebant : et ait : Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu : Ad quem ex omnibus nobis ? At ille dixit : Ad te, o princeps.
This passage has not yet been translated.
Et surrexit, et ingressus est cubiculum : at ille fudit oleum super caput ejus, et ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Unxi te regem super populum Domini Israël,
This passage has not yet been translated.
et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.
This passage has not yet been translated.
Perdamque omnem domum Achab : et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël.
This passage has not yet been translated.
Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia.
This passage has not yet been translated.
Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit.
This passage has not yet been translated.
Jehu autem egressus est ad servos domini sui : qui dixerunt ei : Rectene sunt omnia ? quid venit insanus iste ad te ? Qui ait eis : Nostis hominem, et quid locutus sit.
This passage has not yet been translated.
At ille responderunt : Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis : Hæc et hæc locutus est mihi, et ait : Hæc dicit Dominus : Unxi te regem super Israël.
This passage has not yet been translated.
Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt : Regnavit Jehu.
This passage has not yet been translated.
Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram : porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriæ :
This passage has not yet been translated.
et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Dixitque Jehu : Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel.
This passage has not yet been translated.
Et ascendit, et profectus est in Jezrahel : Joram enim ægrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram.
This passage has not yet been translated.
Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait : Video ego globum. Dixitque Joram : Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens : Rectene sunt omnia ?
This passage has not yet been translated.
Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait : Hæc dicit rex : Pacatane sunt omnia ? Dixitque Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens : Venit nuntius ad eos, et non revertitur.
This passage has not yet been translated.
Misit etiam currum equorum secundum : venitque ad eos, et ait : Hæc dicit rex : Numquid pax est ? Et ait Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me.
This passage has not yet been translated.
Nuntiavit autem speculator, dicens : Venit usque ad eos, et non revertitur : est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, præceps enim graditur.
This passage has not yet been translated.
Et ait Joram : Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitæ.
This passage has not yet been translated.
Cumque vidisset Joram Jehu, dixit : Pax est, Jehu ? At ille respondit : Quæ pax ? adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, et veneficia ejus multa, vigent.
This passage has not yet been translated.
Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam : Insidiæ, Ochozia.
This passage has not yet been translated.
Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas : et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Jehu ad Badacer ducem : Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitæ : memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
This passage has not yet been translated.
Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti : persecutusque est eum Jehu, et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam : qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi.
This passage has not yet been translated.
Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem : sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David.
This passage has not yet been translated.
Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,
This passage has not yet been translated.
venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram
This passage has not yet been translated.
ingredientem Jehu per portam, et ait : Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum ?
This passage has not yet been translated.
Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait : Quæ est ista ? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.
This passage has not yet been translated.
At ille dixit eis : Præcipitate eam deorsum : et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam.
This passage has not yet been translated.
Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait : Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam : quia filia regis est.
This passage has not yet been translated.
Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.
This passage has not yet been translated.
Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu : Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens : In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel,
This passage has not yet been translated.
et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant : Hæccine est illa Jezabel ?
This passage has not yet been translated.