2 Kings · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat fil...2. Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cu...3. Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra ...4. Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens : Narra ...5. Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparui...6. Et interrogavit rex mulierem : quæ narravit ei. Deditque ei re...7. Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat ...8. Et ait rex ad Hazaël : Tolle tecum munera, et vade in occursum...9. Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et o...10. Dixitque ei Eliseus : Vade, dic ei : Sanaberis : porro ostendi...11. Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultu...12. Cui Hazaël ait : Quare dominus meus flet ? At ille dixit : Qui...13. Dixitque Hazaël : Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam r...14. Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ...15. Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam...16. Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis ...17. Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo ann...18. Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Ach...19. Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum su...20. In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit ...21. Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo : et surrexit noc...22. Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc...23. Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc...24. Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis i...25. Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozia...26. Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et ...27. Et ambulavit in viis domus Achab : et fecit quod malum est cor...28. Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazaël...29. Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant ...Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens : Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris : vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
This passage has not yet been translated.
Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.
This passage has not yet been translated.
Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim : et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
This passage has not yet been translated.
Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens : Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus.
This passage has not yet been translated.
Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi : Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.
This passage has not yet been translated.
Et interrogavit rex mulierem : quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens : Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens.
This passage has not yet been translated.
Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat : nuntiaveruntque ei, dicentes : Venit vir Dei huc.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex ad Hazaël : Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens : Si evadere potero de infirmitate mea hac ?
This passage has not yet been translated.
Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait : Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens : Si sanari potero de infirmitate mea hac ?
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Eliseus : Vade, dic ei : Sanaberis : porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
This passage has not yet been translated.
Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus : flevitque vir Dei.
This passage has not yet been translated.
Cui Hazaël ait : Quare dominus meus flet ? At ille dixit : Quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Hazaël : Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam ? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore.
This passage has not yet been translated.
Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei : Quid dixit tibi Eliseus ? At ille respondit : Dixit mihi : Recipies sanitatem.
This passage has not yet been translated.
Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus : quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.
This passage has not yet been translated.
Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.
This passage has not yet been translated.
Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab : filia enim Achab erat uxor ejus : et fecit quod malum est in conspectu Domini.
This passage has not yet been translated.
Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
This passage has not yet been translated.
In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.
This passage has not yet been translated.
Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo : et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum : populus autem fugit in tabernacula sua.
This passage has not yet been translated.
Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
This passage has not yet been translated.
Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
This passage has not yet been translated.
Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
This passage has not yet been translated.
Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ.
This passage has not yet been translated.
Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
This passage has not yet been translated.
Et ambulavit in viis domus Achab : et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab : gener enim domus Achab fuit.
This passage has not yet been translated.
Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram.
This passage has not yet been translated.
Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.
This passage has not yet been translated.