Acts · 19

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Erant autem omnes viri fere duodecim.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ?

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum :

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum.

English

This passage has not yet been translated.

35
Latin

Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ?

English

This passage has not yet been translated.

36
Latin

Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.

English

This passage has not yet been translated.

37
Latin

Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.

English

This passage has not yet been translated.

38
Latin

Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem.

English

This passage has not yet been translated.

39
Latin

Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.

English

This passage has not yet been translated.

40
Latin

Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.

English

This passage has not yet been translated.