Acts · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in e...2. et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiri...3. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque...4. et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis...5. Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex o...6. Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est...7. Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce om...8. et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua na...9. Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæ...10. Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circ...11. Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos ...12. Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Qu...13. Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.14. Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus...15. Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora die...16. sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :17. Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiri...18. Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus...19. et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sa...20. sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam ve...21. Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.22. Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum appr...23. hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus...24. quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod im...25. David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo ...26. propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, in...27. quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanc...28. Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum ...29. Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha Davi...30. Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset...31. providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque der...32. Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.33. Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti a...34. Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Do...35. donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.36. Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum ...37. His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum...38. Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizet...39. Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui ...40. Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur ...41. Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et apposit...42. Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communic...43. Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa...44. Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.45. Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omni...46. Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangente...47. collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus...Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :
This passage has not yet been translated.
et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
This passage has not yet been translated.
Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :
This passage has not yet been translated.
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
This passage has not yet been translated.
Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.
This passage has not yet been translated.
Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
This passage has not yet been translated.
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?
This passage has not yet been translated.
et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
This passage has not yet been translated.
Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
This passage has not yet been translated.
Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,
This passage has not yet been translated.
Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
This passage has not yet been translated.
Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
This passage has not yet been translated.
Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
This passage has not yet been translated.
Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
This passage has not yet been translated.
Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :
This passage has not yet been translated.
sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :
This passage has not yet been translated.
Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
This passage has not yet been translated.
Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt :
This passage has not yet been translated.
et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
This passage has not yet been translated.
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
This passage has not yet been translated.
Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
This passage has not yet been translated.
Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
This passage has not yet been translated.
hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
This passage has not yet been translated.
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
This passage has not yet been translated.
David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
This passage has not yet been translated.
propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :
This passage has not yet been translated.
quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
This passage has not yet been translated.
Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.
This passage has not yet been translated.
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
This passage has not yet been translated.
Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
This passage has not yet been translated.
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
This passage has not yet been translated.
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
This passage has not yet been translated.
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
This passage has not yet been translated.
Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis,
This passage has not yet been translated.
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
This passage has not yet been translated.
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
This passage has not yet been translated.
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?
This passage has not yet been translated.
Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
This passage has not yet been translated.
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
This passage has not yet been translated.
Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.
This passage has not yet been translated.
Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
This passage has not yet been translated.
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
This passage has not yet been translated.
Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
This passage has not yet been translated.
Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
This passage has not yet been translated.
Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
This passage has not yet been translated.
Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
This passage has not yet been translated.
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
This passage has not yet been translated.