Acts · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam oratio...2. Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabat...3. Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in temp...4. Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.5. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.6. Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod aut...7. Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus co...8. Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in te...9. Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.10. Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam se...11. Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad...12. Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, qu...13. Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostro...14. Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homici...15. auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortu...16. Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, con...17. Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et...18. Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati C...19. Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :20. ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et mise...21. quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restituti...22. Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Domin...23. Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, ext...24. Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annu...25. Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus...26. Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicente...Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
This passage has not yet been translated.
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
This passage has not yet been translated.
Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
This passage has not yet been translated.
Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.
This passage has not yet been translated.
At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
This passage has not yet been translated.
Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
This passage has not yet been translated.
Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
This passage has not yet been translated.
Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
This passage has not yet been translated.
Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
This passage has not yet been translated.
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
This passage has not yet been translated.
Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
This passage has not yet been translated.
Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?
This passage has not yet been translated.
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
This passage has not yet been translated.
Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :
This passage has not yet been translated.
auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
This passage has not yet been translated.
Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
This passage has not yet been translated.
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
This passage has not yet been translated.
Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
This passage has not yet been translated.
Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :
This passage has not yet been translated.
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,
This passage has not yet been translated.
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.
This passage has not yet been translated.
Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
This passage has not yet been translated.
Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
This passage has not yet been translated.
Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
This passage has not yet been translated.
Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
This passage has not yet been translated.
Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
This passage has not yet been translated.