Acts · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit...2. usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, q...3. quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis ...4. Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed...5. quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini S...6. Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, ...7. Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta qu...8. sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos,...9. Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes...10. Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astite...11. qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cæl...12. Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui...13. Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petr...14. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulier...15. In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (era...16. Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritu...17. qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministe...18. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspen...19. Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut app...20. Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum d...21. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni...22. incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est...23. Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognom...24. Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, osten...25. accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævari...26. Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et ann...Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere
This passage has not yet been translated.
usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :
This passage has not yet been translated.
quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
This passage has not yet been translated.
Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
This passage has not yet been translated.
quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
This passage has not yet been translated.
Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ?
This passage has not yet been translated.
Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate :
This passage has not yet been translated.
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
This passage has not yet been translated.
Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
This passage has not yet been translated.
Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
This passage has not yet been translated.
qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
This passage has not yet been translated.
Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
This passage has not yet been translated.
Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
This passage has not yet been translated.
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
This passage has not yet been translated.
In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :
This passage has not yet been translated.
Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum :
This passage has not yet been translated.
qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
This passage has not yet been translated.
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.
This passage has not yet been translated.
Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
This passage has not yet been translated.
Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.
This passage has not yet been translated.
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
This passage has not yet been translated.
incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
This passage has not yet been translated.
Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
This passage has not yet been translated.
Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
This passage has not yet been translated.
accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
This passage has not yet been translated.
Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis.
This passage has not yet been translated.