Acts · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego o...2. Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi per...3. Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate....4. Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.5. Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sac...6. Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera...7. Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sa...8. Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, n...9. Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæoru...10. Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerp...11. Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto...12. Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt...13. Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem ...14. qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixeru...15. Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat i...16. Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et int...17. Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolesc...18. Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctu...19. Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seor...20. Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te ut crastina die p...21. tu vero ne credideris illis : insidiantur enim ei ex eis viri ...22. Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loquer...23. Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ...24. et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ...25. (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ip...26. Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo pr...27. Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab ...28. Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in co...29. Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero...30. Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, m...31. Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxeru...32. Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sun...33. Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi,...34. Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, e...35. Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in ...Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
This passage has not yet been translated.
Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.
This passage has not yet been translated.
Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?
This passage has not yet been translated.
Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.
This passage has not yet been translated.
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum : de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
This passage has not yet been translated.
Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo.
This passage has not yet been translated.
Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisæi autem utraque confitentur.
This passage has not yet been translated.
Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?
This passage has not yet been translated.
Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
This passage has not yet been translated.
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
This passage has not yet been translated.
Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
This passage has not yet been translated.
Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant :
This passage has not yet been translated.
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
This passage has not yet been translated.
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
This passage has not yet been translated.
Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
This passage has not yet been translated.
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?
This passage has not yet been translated.
Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :
This passage has not yet been translated.
tu vero ne credideris illis : insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
This passage has not yet been translated.
Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
This passage has not yet been translated.
Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
This passage has not yet been translated.
et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
This passage has not yet been translated.
(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
This passage has not yet been translated.
Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.
This passage has not yet been translated.
Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
This passage has not yet been translated.
Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
This passage has not yet been translated.
Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
This passage has not yet been translated.
Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
This passage has not yet been translated.
Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
This passage has not yet been translated.
Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
This passage has not yet been translated.
Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
This passage has not yet been translated.
Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia :
This passage has not yet been translated.
Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
This passage has not yet been translated.