Acts · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias,...2. Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in mult...3. semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.4. Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tu...5. Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones o...6. qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum vol...7. Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum d...8. jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judi...9. Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.10. Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex mul...11. Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodec...12. et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut c...13. neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.14. Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hær...15. spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectione...16. In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad ...17. Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, v...18. in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba,...19. Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse...20. aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum st...21. nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Q...22. Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dice...23. Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec que...24. Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, ...25. Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio...26. simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod...27. Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festu...Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.
This passage has not yet been translated.
Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
This passage has not yet been translated.
semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
This passage has not yet been translated.
Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
This passage has not yet been translated.
Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :
This passage has not yet been translated.
qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
This passage has not yet been translated.
Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
This passage has not yet been translated.
jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
This passage has not yet been translated.
Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.
This passage has not yet been translated.
Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
This passage has not yet been translated.
Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :
This passage has not yet been translated.
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :
This passage has not yet been translated.
neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
This passage has not yet been translated.
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :
This passage has not yet been translated.
spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
This passage has not yet been translated.
In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
This passage has not yet been translated.
Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
This passage has not yet been translated.
in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.
This passage has not yet been translated.
Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :
This passage has not yet been translated.
aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
This passage has not yet been translated.
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
This passage has not yet been translated.
Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
This passage has not yet been translated.
Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
This passage has not yet been translated.
Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.
This passage has not yet been translated.
Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :
This passage has not yet been translated.
simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
This passage has not yet been translated.
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum.
This passage has not yet been translated.