Acts · 25

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum,

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare :

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : ibi me oportet judicari : Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? ad Cæsarem ibis.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.

English

This passage has not yet been translated.