Acts · 26
Verses
⋯
Individual passages
1. Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temeti...2. De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me bea...3. maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines...4. Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente ...5. præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quo...6. Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est...7. in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sper...8. Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?9. Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni de...10. quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribu...11. Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam bla...12. In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principu...13. die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis cir...14. Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquente...15. Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego s...16. Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tib...17. eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,18. aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et ...19. Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni :20. sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem r...21. Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tenta...22. Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testif...23. si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, ...24. Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit...25. Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis e...26. Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere en...27. Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.28. Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.29. Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tant...30. Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.31. Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia n...32. Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non a...Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere :
This passage has not yet been translated.
De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
This passage has not yet been translated.
maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones : propter quod obsecro patienter me audias.
This passage has not yet been translated.
Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi :
This passage has not yet been translated.
præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.
This passage has not yet been translated.
Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus :
This passage has not yet been translated.
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
This passage has not yet been translated.
Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?
This passage has not yet been translated.
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
This passage has not yet been translated.
quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.
This passage has not yet been translated.
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
This passage has not yet been translated.
In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
This passage has not yet been translated.
die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
This passage has not yet been translated.
Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
This passage has not yet been translated.
Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
This passage has not yet been translated.
Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
This passage has not yet been translated.
eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
This passage has not yet been translated.
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
This passage has not yet been translated.
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni :
This passage has not yet been translated.
sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
This passage has not yet been translated.
Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
This passage has not yet been translated.
Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
This passage has not yet been translated.
si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
This passage has not yet been translated.
Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
This passage has not yet been translated.
Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
This passage has not yet been translated.
Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
This passage has not yet been translated.
Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.
This passage has not yet been translated.
Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.
This passage has not yet been translated.
Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
This passage has not yet been translated.
Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
This passage has not yet been translated.
Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
This passage has not yet been translated.
Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.
This passage has not yet been translated.