Baruch · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod loc...2. ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta ...3. et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.4. Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro...5. et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino De...6. Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris co...7. quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ venerunt...8. et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverterem...9. Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos : quia ...10. et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini, q...11. Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terr...12. peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster,...13. Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter ge...14. Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ n...15. ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia n...16. Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem t...17. Aperi oculos tuos et vide : quia non mortui qui sunt in infern...18. sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit c...19. Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus prec...20. sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut lo...21. Sic dicit Dominus : Inclinate humerum vestrum et cervicem vest...22. Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi B...23. et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et voce...24. Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis : e...25. et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mo...26. Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso si...27. Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonita...28. sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua præcepist...29. dicens : Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna con...30. quia scio quod me non audiet populus : populus est enim dura c...31. et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, e...32. et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt no...33. et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis : qu...34. Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraha...35. et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis...Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda :
This passage has not yet been translated.
ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,
This passage has not yet been translated.
et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus :
This passage has not yet been translated.
et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.
This passage has not yet been translated.
Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc :
This passage has not yet been translated.
quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ venerunt super nos :
This passage has not yet been translated.
et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
This passage has not yet been translated.
Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos : quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis,
This passage has not yet been translated.
et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini, quæ dedit ante faciem nostram.
This passage has not yet been translated.
Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :
This passage has not yet been translated.
peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.
This passage has not yet been translated.
Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
This passage has not yet been translated.
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :
This passage has not yet been translated.
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius.
This passage has not yet been translated.
Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
This passage has not yet been translated.
Aperi oculos tuos et vide : quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino :
This passage has not yet been translated.
sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino.
This passage has not yet been translated.
Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster :
This passage has not yet been translated.
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Sic dicit Dominus : Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
This passage has not yet been translated.
Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
This passage has not yet been translated.
Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis : et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo :
This passage has not yet been translated.
et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.
This passage has not yet been translated.
Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies, propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.
This passage has not yet been translated.
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :
This passage has not yet been translated.
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,
This passage has not yet been translated.
dicens : Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam :
This passage has not yet been translated.
quia scio quod me non audiet populus : populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,
This passage has not yet been translated.
et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient :
This passage has not yet been translated.
et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei,
This passage has not yet been translated.
et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis : quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.
This passage has not yet been translated.
Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob : et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur :
This passage has not yet been translated.
et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis.
This passage has not yet been translated.