Baruch · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, e...2. Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et misere...3. quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum ?4. Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum ...5. Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus...6. quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine :7. quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ...8. Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispers...9. Audi, Israël, mandata vitæ : auribus percipe, ut scias prudentiam.10. Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,11. inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, depu...12. Dereliquisti fontem sapientiæ :13. nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.14. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ...15. Quis invenit locum ejus ? et quis intravit in thesauros ejus ?16. Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias qu...17. qui in avibus cæli ludunt,18. qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines,...19. Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eor...20. Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam aut...21. neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperun...22. non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.23. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, ...24. O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possession...25. magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.26. Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, sta...27. Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt : pro...28. et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam ...29. Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus ?30. Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam su...31. Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :32. sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia su...33. qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi ...34. Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt :35. vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus, et luxerunt ei cum jucundi...36. Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum.37. Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob p...38. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
This passage has not yet been translated.
Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te :
This passage has not yet been translated.
quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in ævum ?
This passage has not yet been translated.
Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.
This passage has not yet been translated.
Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :
This passage has not yet been translated.
quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine :
This passage has not yet been translated.
quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.
This passage has not yet been translated.
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
This passage has not yet been translated.
Audi, Israël, mandata vitæ : auribus percipe, ut scias prudentiam.
This passage has not yet been translated.
Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,
This passage has not yet been translated.
inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ?
This passage has not yet been translated.
Dereliquisti fontem sapientiæ :
This passage has not yet been translated.
nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.
This passage has not yet been translated.
Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
This passage has not yet been translated.
Quis invenit locum ejus ? et quis intravit in thesauros ejus ?
This passage has not yet been translated.
Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?
This passage has not yet been translated.
qui in avibus cæli ludunt,
This passage has not yet been translated.
qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum ?
This passage has not yet been translated.
Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.
This passage has not yet been translated.
Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt,
This passage has not yet been translated.
neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam : a facie ipsorum longe facta est ;
This passage has not yet been translated.
non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ : viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.
This passage has not yet been translated.
O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus !
This passage has not yet been translated.
magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.
This passage has not yet been translated.
Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
This passage has not yet been translated.
Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt : propterea perierunt,
This passage has not yet been translated.
et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.
This passage has not yet been translated.
Quis ascendit in cælum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus ?
This passage has not yet been translated.
Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?
This passage has not yet been translated.
Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :
This passage has not yet been translated.
sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore : et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
This passage has not yet been translated.
qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore.
This passage has not yet been translated.
Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt :
This passage has not yet been translated.
vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.
This passage has not yet been translated.
Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum.
This passage has not yet been translated.
Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo.
This passage has not yet been translated.
Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
This passage has not yet been translated.