Colossians · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus...2. eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Chr...3. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christ...4. audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam h...5. propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis ...6. quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fruct...7. sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est...8. qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.9. Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orant...10. ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bon...11. in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus,...12. gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sort...13. qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regn...14. in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem pe...15. qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :16. quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, v...17. et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.18. Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primo...19. quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :20. et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguin...21. Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in ope...22. nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, ex...23. si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles...24. Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ d...25. cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ...26. mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus,...27. quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti huj...28. quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes ...29. in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam ope...Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :
This passage has not yet been translated.
eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
This passage has not yet been translated.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
This passage has not yet been translated.
audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
This passage has not yet been translated.
propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
This passage has not yet been translated.
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
This passage has not yet been translated.
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
This passage has not yet been translated.
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
This passage has not yet been translated.
Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :
This passage has not yet been translated.
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
This passage has not yet been translated.
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
This passage has not yet been translated.
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
This passage has not yet been translated.
qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
This passage has not yet been translated.
in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
This passage has not yet been translated.
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :
This passage has not yet been translated.
quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
This passage has not yet been translated.
et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
This passage has not yet been translated.
Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
This passage has not yet been translated.
quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :
This passage has not yet been translated.
et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
This passage has not yet been translated.
Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
This passage has not yet been translated.
nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
This passage has not yet been translated.
si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
This passage has not yet been translated.
Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
This passage has not yet been translated.
cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :
This passage has not yet been translated.
mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
This passage has not yet been translated.
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
This passage has not yet been translated.
quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :
This passage has not yet been translated.
in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
This passage has not yet been translated.