Colossians · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et...2. ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omn...3. in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.4. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.5. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gauden...6. Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,7. radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut...8. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallac...9. quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :10. et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et p...11. in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in exp...12. consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem o...13. Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vest...14. delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat ...15. et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, ...16. Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei ...17. quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.18. Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum...19. et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunc...20. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : qu...21. Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :22. quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doc...23. quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, ...Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :
This passage has not yet been translated.
ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
This passage has not yet been translated.
in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
This passage has not yet been translated.
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
This passage has not yet been translated.
Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
This passage has not yet been translated.
radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
This passage has not yet been translated.
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
This passage has not yet been translated.
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
This passage has not yet been translated.
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
This passage has not yet been translated.
in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
This passage has not yet been translated.
consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
This passage has not yet been translated.
Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :
This passage has not yet been translated.
delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :
This passage has not yet been translated.
et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
This passage has not yet been translated.
Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum :
This passage has not yet been translated.
quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.
This passage has not yet been translated.
Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
This passage has not yet been translated.
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
This passage has not yet been translated.
Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?
This passage has not yet been translated.
Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :
This passage has not yet been translated.
quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum :
This passage has not yet been translated.
quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
This passage has not yet been translated.