Colossians · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærit...2. quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.3. Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.4. Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis...5. Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornic...6. propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :7. in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.8. Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, maliti...9. Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum ac...10. et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum i...11. ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barb...12. Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscer...13. supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis advers...14. Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum per...15. et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati ...16. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia,...17. Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomin...18. Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.19. Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.20. Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.21. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut n...22. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum ser...23. Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non ho...24. scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. D...25. Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et n...Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
This passage has not yet been translated.
quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
This passage has not yet been translated.
Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
This passage has not yet been translated.
Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
This passage has not yet been translated.
Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
This passage has not yet been translated.
propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
This passage has not yet been translated.
in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
This passage has not yet been translated.
Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
This passage has not yet been translated.
et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
This passage has not yet been translated.
ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
This passage has not yet been translated.
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
This passage has not yet been translated.
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
This passage has not yet been translated.
Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
This passage has not yet been translated.
et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
This passage has not yet been translated.
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
This passage has not yet been translated.
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
This passage has not yet been translated.
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
This passage has not yet been translated.
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
This passage has not yet been translated.
Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
This passage has not yet been translated.
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
This passage has not yet been translated.
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
This passage has not yet been translated.
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
This passage has not yet been translated.
scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
This passage has not yet been translated.
Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.
This passage has not yet been translated.