Song of Songs · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Sponsa: Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? Chor...2. Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Ve...3. Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ.4. Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinæ in ...5. Caput tuum ut Carmelus ; et comæ capitis tui sicut purpura reg...6. Sponsus: Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !7. Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.8. Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et er...9. Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandu...10. Sponsa: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.11. Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.12. Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores...13. Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova...Sponsa: Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? Chorus: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.
This passage has not yet been translated.
Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
This passage has not yet been translated.
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ.
This passage has not yet been translated.
Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.
This passage has not yet been translated.
Caput tuum ut Carmelus ; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.
This passage has not yet been translated.
Sponsus: Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !
This passage has not yet been translated.
Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
This passage has not yet been translated.
Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.
This passage has not yet been translated.
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
This passage has not yet been translated.
Sponsa: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.
This passage has not yet been translated.
Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
This passage has not yet been translated.
Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea.
This passage has not yet been translated.
Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
This passage has not yet been translated.