Song of Songs · 8

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Sponsus: Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Chorus: Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sponsus: Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Sponsa: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Chorus Fratrum: Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Sponsa: Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Chorus Fratrum: Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Sponsa: Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Sponsus: Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Sponsa: Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

English

This passage has not yet been translated.