Song of Songs · 6

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Sponsa: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Sponsus: Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Sponsa: Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Chorus: Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.

English

This passage has not yet been translated.