Daniel · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex...2. et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem...3. Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de fi...4. pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et erudito...5. Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis,...6. Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël...7. Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltas...8. Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa re...9. Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu...10. Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meu...11. Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunucho...12. Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis...13. et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescunt...14. Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.15. Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et c...16. Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatqu...17. Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni ...18. Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introduceren...19. Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de univ...20. Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ...21. Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :
This passage has not yet been translated.
et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.
This passage has not yet been translated.
Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,
This passage has not yet been translated.
pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.
This passage has not yet been translated.
Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
This passage has not yet been translated.
Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.
This passage has not yet been translated.
Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.
This passage has not yet been translated.
Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.
This passage has not yet been translated.
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
This passage has not yet been translated.
Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :
This passage has not yet been translated.
Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :
This passage has not yet been translated.
et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.
This passage has not yet been translated.
Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.
This passage has not yet been translated.
Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
This passage has not yet been translated.
Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.
This passage has not yet been translated.
Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
This passage has not yet been translated.
Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
This passage has not yet been translated.
Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.
This passage has not yet been translated.
Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.
This passage has not yet been translated.
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
This passage has not yet been translated.