Daniel · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor som...2. Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefi...3. Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro q...4. Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum viv...5. Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi in...6. Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et...7. Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servi...8. Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scie...9. Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sente...10. Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo ...11. Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur q...12. Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perire...13. Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebantur...14. Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch princ...15. Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob ...16. Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutio...17. Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, s...18. ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento i...19. Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et b...20. et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque...21. Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque cons...22. Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris cons...23. Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapi...24. Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut ...25. Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei...26. Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : ...27. Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex int...28. sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, re...29. Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum po...30. Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunct...31. Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua il...32. Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachi...33. tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam aut...34. Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus :...35. Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aur...36. Hoc est somnium : interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.37. Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imp...38. et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : v...39. Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regn...40. Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit...41. Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et...42. Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex p...43. Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur...44. In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, ...45. Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine ...46. Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem ad...47. Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum e...48. Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna...49. Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera prov...In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.
This passage has not yet been translated.
Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.
This passage has not yet been translated.
Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.
This passage has not yet been translated.
Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.
This passage has not yet been translated.
Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.
This passage has not yet been translated.
Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
This passage has not yet been translated.
Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
This passage has not yet been translated.
Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.
This passage has not yet been translated.
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.
This passage has not yet been translated.
Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
This passage has not yet been translated.
Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
This passage has not yet been translated.
Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.
This passage has not yet been translated.
Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
This passage has not yet been translated.
Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
This passage has not yet been translated.
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
This passage has not yet been translated.
Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,
This passage has not yet been translated.
ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.
This passage has not yet been translated.
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,
This passage has not yet been translated.
et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.
This passage has not yet been translated.
Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
This passage has not yet been translated.
Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.
This passage has not yet been translated.
Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
This passage has not yet been translated.
Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.
This passage has not yet been translated.
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.
This passage has not yet been translated.
Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?
This passage has not yet been translated.
Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :
This passage has not yet been translated.
sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.
This passage has not yet been translated.
Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.
This passage has not yet been translated.
Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.
This passage has not yet been translated.
Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.
This passage has not yet been translated.
Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,
This passage has not yet been translated.
tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.
This passage has not yet been translated.
Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
This passage has not yet been translated.
Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
This passage has not yet been translated.
Hoc est somnium : interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.
This passage has not yet been translated.
Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :
This passage has not yet been translated.
et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.
This passage has not yet been translated.
Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.
This passage has not yet been translated.
Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.
This passage has not yet been translated.
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.
This passage has not yet been translated.
Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
This passage has not yet been translated.
Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.
This passage has not yet been translated.
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
This passage has not yet been translated.
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.
This passage has not yet been translated.
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.
This passage has not yet been translated.
Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
This passage has not yet been translated.
Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
This passage has not yet been translated.
Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.
This passage has not yet been translated.