Deuteronomy · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jo...2. undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.3. Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus e...4. postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in H...5. trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem,...6. Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Suff...7. revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ...8. En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, supe...9. Dixique vobis illo in tempore :10. Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester mult...11. (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa mil...12. Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.13. Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio...14. Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.15. Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et con...16. Præcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judi...17. Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnu...18. Præcepique omnia quæ facere deberetis.19. Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et ...20. dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus no...21. vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et poss...22. Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qu...23. Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, si...24. Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usq...25. sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attuleru...26. Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,27. murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos...28. Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Max...29. Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :30. Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, ...31. Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus,...32. Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,33. qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria...34. Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus jurav...35. Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ t...36. præter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi d...37. Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Domi...38. sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc...39. Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et...40. Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.41. Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugna...42. ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnet...43. Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini,...44. Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obvia...45. Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec v...46. Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum :
This passage has not yet been translated.
undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
This passage has not yet been translated.
Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis,
This passage has not yet been translated.
postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
This passage has not yet been translated.
trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere :
This passage has not yet been translated.
Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis :
This passage has not yet been translated.
revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
This passage has not yet been translated.
En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
This passage has not yet been translated.
Dixique vobis illo in tempore :
This passage has not yet been translated.
Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
This passage has not yet been translated.
(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
This passage has not yet been translated.
Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.
This passage has not yet been translated.
Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
This passage has not yet been translated.
Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.
This passage has not yet been translated.
Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
This passage has not yet been translated.
Præcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.
This passage has not yet been translated.
Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
This passage has not yet been translated.
Præcepique omnia quæ facere deberetis.
This passage has not yet been translated.
Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
This passage has not yet been translated.
dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :
This passage has not yet been translated.
vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
This passage has not yet been translated.
Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
This passage has not yet been translated.
Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
This passage has not yet been translated.
Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,
This passage has not yet been translated.
sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
This passage has not yet been translated.
Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,
This passage has not yet been translated.
murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
This passage has not yet been translated.
Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ : filios Enacim vidimus ibi.
This passage has not yet been translated.
Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :
This passage has not yet been translated.
Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.
This passage has not yet been translated.
Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
This passage has not yet been translated.
Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
This passage has not yet been translated.
qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
This passage has not yet been translated.
Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :
This passage has not yet been translated.
Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
This passage has not yet been translated.
præter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.
This passage has not yet been translated.
Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc :
This passage has not yet been translated.
sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.
This passage has not yet been translated.
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
This passage has not yet been translated.
Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
This passage has not yet been translated.
Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
This passage has not yet been translated.
ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris.
This passage has not yet been translated.
Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.
This passage has not yet been translated.
Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit de Seir usque Horma.
This passage has not yet been translated.
Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.
This passage has not yet been translated.
Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.
This passage has not yet been translated.