Deuteronomy · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas l...2. et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confre...3. Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabula...4. Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba ...5. Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, qua...6. Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in...7. Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati s...8. Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Do...9. Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fra...10. Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac n...11. Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et p...12. Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut tim...13. custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodi...14. En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia qu...15. et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eo...16. Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestr...17. quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus domi...18. Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei v...19. Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in t...20. Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis...21. Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia e...22. In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et...In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,
This passage has not yet been translated.
et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.
This passage has not yet been translated.
Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
This passage has not yet been translated.
Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.
This passage has not yet been translated.
Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.
This passage has not yet been translated.
Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
This passage has not yet been translated.
Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
This passage has not yet been translated.
Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
This passage has not yet been translated.
Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
This passage has not yet been translated.
Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :
This passage has not yet been translated.
custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ?
This passage has not yet been translated.
En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt :
This passage has not yet been translated.
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
This passage has not yet been translated.
Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :
This passage has not yet been translated.
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
This passage has not yet been translated.
Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
This passage has not yet been translated.
Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.
This passage has not yet been translated.
Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
This passage has not yet been translated.
In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.
This passage has not yet been translated.