Deuteronomy · 11
Verses
⋯
Individual passages
1. Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cære...2. Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt d...3. signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et uni...4. omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus : quomodo o...5. vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum :6. et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben : q...7. Oculi vestri viderunt opera Domini magna quæ fecit,8. ut custodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio...9. multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus...10. Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terr...11. sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias,12. quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea s...13. Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobi...14. dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut collig...15. fœnumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac...16. Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino,...17. iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec...18. Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et susp...19. Docete filios vestros ut illa meditentur : quando sederis in d...20. Scribes ea super postes et januas domus tuæ,21. ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam ...22. Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et fecer...23. disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et p...24. Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A desert...25. Nullus stabit contra vos : terrorem vestrum et formidinem dabi...26. En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem :27. benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ...28. maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, ...29. Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam ...30. qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubit...31. Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Domi...32. Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hod...Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore.
This passage has not yet been translated.
Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
This passage has not yet been translated.
signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus,
This passage has not yet been translated.
omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem :
This passage has not yet been translated.
vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum :
This passage has not yet been translated.
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben : quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël.
This passage has not yet been translated.
Oculi vestri viderunt opera Domini magna quæ fecit,
This passage has not yet been translated.
ut custodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini,
This passage has not yet been translated.
multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
This passage has not yet been translated.
Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ :
This passage has not yet been translated.
sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias,
This passage has not yet been translated.
quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.
This passage has not yet been translated.
Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra :
This passage has not yet been translated.
dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
This passage has not yet been translated.
fœnumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
This passage has not yet been translated.
Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos :
This passage has not yet been translated.
iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
This passage has not yet been translated.
Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
This passage has not yet been translated.
Docete filios vestros ut illa meditentur : quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
This passage has not yet been translated.
Scribes ea super postes et januas domus tuæ,
This passage has not yet been translated.
ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ.
This passage has not yet been translated.
Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei,
This passage has not yet been translated.
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt.
This passage has not yet been translated.
Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
This passage has not yet been translated.
Nullus stabit contra vos : terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
This passage has not yet been translated.
En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem :
This passage has not yet been translated.
benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis :
This passage has not yet been translated.
maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
This passage has not yet been translated.
Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal :
This passage has not yet been translated.
qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul.
This passage has not yet been translated.
Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.
This passage has not yet been translated.
Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.
This passage has not yet been translated.