Deuteronomy · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse ...2. et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequ...3. non audies verba prophetæ illius aut somniatoris : quia tentat...4. Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata il...5. Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia ...6. Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut...7. cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab i...8. non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut ...9. sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et po...10. Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domi...11. ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quip...12. Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit...13. Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitato...14. quære sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inve...15. statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et de...16. Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio plat...17. et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut ...18. quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta...Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,
This passage has not yet been translated.
et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :
This passage has not yet been translated.
non audies verba prophetæ illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
This passage has not yet been translated.
Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.
This passage has not yet been translated.
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.
This passage has not yet been translated.
Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
This passage has not yet been translated.
cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,
This passage has not yet been translated.
non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,
This passage has not yet been translated.
sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
This passage has not yet been translated.
Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis :
This passage has not yet been translated.
ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
This passage has not yet been translated.
Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos :
This passage has not yet been translated.
Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis :
This passage has not yet been translated.
quære sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,
This passage has not yet been translated.
statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora.
This passage has not yet been translated.
Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius,
This passage has not yet been translated.
et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
This passage has not yet been translated.
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
This passage has not yet been translated.