Deuteronomy · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec faciet...2. quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis...3. Ne comedatis quæ immunda sunt.4. Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,5. cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, cam...6. Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, c...7. De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere n...8. Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda er...9. Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pi...10. quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.11. Omnes aves mundas comedite.12. Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,13. ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :14. et omne corvini generis,15. et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta g...16. herodium ac cygnum, et ibin,17. ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,18. onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quo...19. Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non c...20. Omne quod mundum est, comedite.21. Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, ...22. Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascunt...23. et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ...24. Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus D...25. vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et ...26. et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex arme...27. et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum,...28. Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur t...29. Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem ...Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :
This passage has not yet been translated.
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
This passage has not yet been translated.
Ne comedatis quæ immunda sunt.
This passage has not yet been translated.
Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,
This passage has not yet been translated.
cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
This passage has not yet been translated.
Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
This passage has not yet been translated.
De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
This passage has not yet been translated.
Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
This passage has not yet been translated.
Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :
This passage has not yet been translated.
quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
This passage has not yet been translated.
Omnes aves mundas comedite.
This passage has not yet been translated.
Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
This passage has not yet been translated.
ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :
This passage has not yet been translated.
et omne corvini generis,
This passage has not yet been translated.
et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :
This passage has not yet been translated.
herodium ac cygnum, et ibin,
This passage has not yet been translated.
ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
This passage has not yet been translated.
onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.
This passage has not yet been translated.
Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
This passage has not yet been translated.
Omne quod mundum est, comedite.
This passage has not yet been translated.
Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
This passage has not yet been translated.
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
This passage has not yet been translated.
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
This passage has not yet been translated.
Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
This passage has not yet been translated.
vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :
This passage has not yet been translated.
et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :
This passage has not yet been translated.
et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
This passage has not yet been translated.
Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
This passage has not yet been translated.
Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.
This passage has not yet been translated.