Deuteronomy · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Septimo anno facies remissionem,2. quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel ...3. A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi n...4. Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos : ut benedic...5. Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris univers...6. Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Do...7. Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis...8. sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere per...9. Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde...10. Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibu...11. Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ : idcirco ego p...12. Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et se...13. et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris :14. sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, ...15. Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit...16. Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo quod diligat te, et domum...17. assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, ...18. Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, ...19. De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis,...20. In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in l...21. Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut...22. sed intra portas urbis tuæ comedes illud : tam mundus quam imm...23. Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effu...Septimo anno facies remissionem,
This passage has not yet been translated.
quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.
This passage has not yet been translated.
A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.
This passage has not yet been translated.
Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.
This passage has not yet been translated.
Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est.
This passage has not yet been translated.
Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
This passage has not yet been translated.
Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,
This passage has not yet been translated.
sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
This passage has not yet been translated.
Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo : Appropinquat septimus annus remissionis : et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare : ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
This passage has not yet been translated.
Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.
This passage has not yet been translated.
Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ : idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
This passage has not yet been translated.
Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum :
This passage has not yet been translated.
et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris :
This passage has not yet been translated.
sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
This passage has not yet been translated.
Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.
This passage has not yet been translated.
Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat :
This passage has not yet been translated.
assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies.
This passage has not yet been translated.
Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis.
This passage has not yet been translated.
De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.
This passage has not yet been translated.
In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
This passage has not yet been translated.
Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo :
This passage has not yet been translated.
sed intra portas urbis tuæ comedes illud : tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
This passage has not yet been translated.
Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.
This passage has not yet been translated.