Deuteronomy · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut fa...2. Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in l...3. Non comedes in eo panem fermentatum : septem diebus comedes ab...4. Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus...5. Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dom...6. sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ...7. Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus,...8. Sex diebus comedes azyma : et in die septima, quia collecta es...9. Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in seget...10. Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblatio...11. et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia t...12. Et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto : custodiesque...13. Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies,...14. et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, se...15. Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem ele...16. Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in con...17. sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedicti...18. Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas D...19. nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec mu...20. Juste quod justum est persequeris : ut vivas, et possideas ter...21. Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui.22. Nec facies tibi, neque constitues statuam : quæ odit Dominus D...Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo : quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte.
This passage has not yet been translated.
Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
This passage has not yet been translated.
Non comedes in eo panem fermentatum : septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto : ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
This passage has not yet been translated.
Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,
This passage has not yet been translated.
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi : immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto.
This passage has not yet been translated.
Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.
This passage has not yet been translated.
Sex diebus comedes azyma : et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus.
This passage has not yet been translated.
Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris.
This passage has not yet been translated.
Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui :
This passage has not yet been translated.
et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum : in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
This passage has not yet been translated.
Et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto : custodiesque ac facies quæ præcepta sunt.
This passage has not yet been translated.
Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas :
This passage has not yet been translated.
et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt.
This passage has not yet been translated.
Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus : benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia.
This passage has not yet been translated.
Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit : in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus :
This passage has not yet been translated.
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei.
This passage has not yet been translated.
Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum justo judicio,
This passage has not yet been translated.
nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera : quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
This passage has not yet been translated.
Juste quod justum est persequeris : ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
This passage has not yet been translated.
Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui.
This passage has not yet been translated.
Nec facies tibi, neque constitues statuam : quæ odit Dominus Deus tuus.
This passage has not yet been translated.