Deuteronomy · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu...2. et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Domin...3. Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt ...4. primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium ...5. Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ...6. Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua ...7. ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus...8. Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, q...9. Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit t...10. Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, duce...11. nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut qu...12. Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scele...13. Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.14. Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audi...15. Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscita...16. ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata...17. Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.18. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : ...19. Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire nolue...20. Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nom...21. Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intell...22. hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prædi...Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,
This passage has not yet been translated.
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.
This passage has not yet been translated.
Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :
This passage has not yet been translated.
primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.
This passage has not yet been translated.
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,
This passage has not yet been translated.
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.
This passage has not yet been translated.
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
This passage has not yet been translated.
Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
This passage has not yet been translated.
nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.
This passage has not yet been translated.
Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
This passage has not yet been translated.
Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
This passage has not yet been translated.
Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
This passage has not yet been translated.
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,
This passage has not yet been translated.
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
This passage has not yet been translated.
Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.
This passage has not yet been translated.
Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
This passage has not yet been translated.
Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
This passage has not yet been translated.
Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
This passage has not yet been translated.
Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?
This passage has not yet been translated.
hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.
This passage has not yet been translated.