Deuteronomy · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturu...2. egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco ...3. et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitat...4. et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam ara...5. accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus ...6. Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavab...7. et dicent : Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oc...8. propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et n...9. tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum...10. Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradider...11. et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaver...12. introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumci...13. et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, f...14. Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, n...15. Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosa...16. volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poteri...17. sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his qu...18. Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audia...19. apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et a...20. dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax es...21. lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut aufera...22. Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicat...23. non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelie...Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus,
This passage has not yet been translated.
egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum :
This passage has not yet been translated.
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vomere,
This passage has not yet been translated.
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit : et cædent in ea cervices vitulæ :
This passage has not yet been translated.
accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.
This passage has not yet been translated.
Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est,
This passage has not yet been translated.
et dicent : Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt :
This passage has not yet been translated.
propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis :
This passage has not yet been translated.
tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,
This passage has not yet been translated.
et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,
This passage has not yet been translated.
introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues,
This passage has not yet been translated.
et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.
This passage has not yet been translated.
Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam.
This passage has not yet been translated.
Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,
This passage has not yet been translated.
volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ :
This passage has not yet been translated.
sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.
This passage has not yet been translated.
Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit :
This passage has not yet been translated.
apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,
This passage has not yet been translated.
dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis :
This passage has not yet been translated.
lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.
This passage has not yet been translated.
Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo :
This passage has not yet been translated.
non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
This passage has not yet been translated.