Deuteronomy · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribi...2. etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces ...3. Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fra...4. Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non ...5. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea...6. Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis invene...7. sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, e...8. Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum...9. Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevi...10. Non arabis in bove simul et asino.11. Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.12. Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, q...13. Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,14. quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nome...15. tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virgini...16. et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,17. imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam v...18. apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,19. condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri p...20. Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa v...21. ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruen...22. Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est,...23. Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis ...24. educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obrue...25. Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, e...26. puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latr...27. Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.28. Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et a...29. dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos ar...30. Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis : sed reduces fratri tuo,
This passage has not yet been translated.
etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat.
This passage has not yet been translated.
Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
This passage has not yet been translated.
Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
This passage has not yet been translated.
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
This passage has not yet been translated.
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis,
This passage has not yet been translated.
sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
This passage has not yet been translated.
Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.
This passage has not yet been translated.
Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
This passage has not yet been translated.
Non arabis in bove simul et asino.
This passage has not yet been translated.
Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
This passage has not yet been translated.
Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.
This passage has not yet been translated.
Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
This passage has not yet been translated.
quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :
This passage has not yet been translated.
tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :
This passage has not yet been translated.
et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,
This passage has not yet been translated.
imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :
This passage has not yet been translated.
apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
This passage has not yet been translated.
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
This passage has not yet been translated.
ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui.
This passage has not yet been translated.
Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israël.
This passage has not yet been translated.
Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
This passage has not yet been translated.
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.
This passage has not yet been translated.
Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :
This passage has not yet been translated.
puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
This passage has not yet been translated.
Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
This passage has not yet been translated.
Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit :
This passage has not yet been translated.
dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
This passage has not yet been translated.