Deuteronomy · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og...2. Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua trad...3. Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og ...4. vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppid...5. Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vecti...6. Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperde...7. jumenta autem et spolia urbium diripuimus.8. Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæ...9. quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir :10. omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terra...11. Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monst...12. Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripa...13. Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi...14. Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad ter...15. Machir quoque dedi Galaad.16. Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrent...17. et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth...18. Præcepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester...19. absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod p...20. donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis t...21. Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens : Oculi tui vider...22. Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.23. Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens :24. Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam,...25. Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem,...26. Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed ...27. Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem...28. Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse præ...29. Mansimusque in valle contra fanum Phogor.Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.
This passage has not yet been translated.
Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus : percussimusque eos usque ad internecionem,
This passage has not yet been translated.
vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret : sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.
This passage has not yet been translated.
Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.
This passage has not yet been translated.
Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos :
This passage has not yet been translated.
jumenta autem et spolia urbium diripuimus.
This passage has not yet been translated.
Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem : a torrente Arnon usque ad montem Hermon,
This passage has not yet been translated.
quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir :
This passage has not yet been translated.
omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.
This passage has not yet been translated.
Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.
This passage has not yet been translated.
Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi Ruben et Gad.
This passage has not yet been translated.
Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob : cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
This passage has not yet been translated.
Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.
Machir quoque dedi Galaad.
This passage has not yet been translated.
Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon :
This passage has not yet been translated.
et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
This passage has not yet been translated.
Præcepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem : expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
This passage has not yet been translated.
absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
This passage has not yet been translated.
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem : tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
This passage has not yet been translated.
Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens : Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.
This passage has not yet been translated.
Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
This passage has not yet been translated.
Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens :
This passage has not yet been translated.
Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam : neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
This passage has not yet been translated.
Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
This passage has not yet been translated.
Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Sufficit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
This passage has not yet been translated.
Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum.
This passage has not yet been translated.
Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.
This passage has not yet been translated.
Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
This passage has not yet been translated.