Ecclesiastes · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferend...2. Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenie...3. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei in...4. multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.5. Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas ...6. Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones inn...7. Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subvert...8. et insuper universæ terræ rex imperat servienti.9. Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum no...10. Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodes...11. Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; s...12. Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ co...13. Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in ...14. Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, ...15. Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur...16. cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multi...17. Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et ...18. Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, pote...19. Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occu...Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui.
This passage has not yet been translated.
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
This passage has not yet been translated.
Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde :
This passage has not yet been translated.
multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
This passage has not yet been translated.
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
This passage has not yet been translated.
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.
This passage has not yet been translated.
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
This passage has not yet been translated.
et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
This passage has not yet been translated.
Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas.
This passage has not yet been translated.
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
This passage has not yet been translated.
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
This passage has not yet been translated.
Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui.
This passage has not yet been translated.
Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.
This passage has not yet been translated.
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
This passage has not yet been translated.
Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
This passage has not yet been translated.
cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
This passage has not yet been translated.
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius.
This passage has not yet been translated.
Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo : hoc est donum Dei.
This passage has not yet been translated.
Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.
This passage has not yet been translated.