Ecclesiastes · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et ...2. et laudavi magis mortuos quam viventes ;3. et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit...4. Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias a...5. Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :6. Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum l...7. Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.8. Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et t...9. Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolum...10. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceci...11. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?12. Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; fun...13. Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui ne...14. Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ...15. Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente se...16. Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et q...17. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut aud...Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,
This passage has not yet been translated.
et laudavi magis mortuos quam viventes ;
This passage has not yet been translated.
et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
This passage has not yet been translated.
Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
This passage has not yet been translated.
Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :
This passage has not yet been translated.
Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
This passage has not yet been translated.
Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
This passage has not yet been translated.
Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
This passage has not yet been translated.
Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ.
This passage has not yet been translated.
Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
This passage has not yet been translated.
Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?
This passage has not yet been translated.
Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.
This passage has not yet been translated.
Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.
This passage has not yet been translated.
Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
This passage has not yet been translated.
Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
This passage has not yet been translated.
Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
This passage has not yet been translated.
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
This passage has not yet been translated.