Ecclesiastes · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem...2. Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.3. Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere ma...4. Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam p...5. Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et...6. Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio,7. quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.8. Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet pot...9. Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus qu...10. Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco san...11. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque ...12. Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patien...13. Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umb...14. Est et alia vanitas quæ fit super terram : sunt justi quibus m...15. Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole...16. Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem dist...17. Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenir...Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
This passage has not yet been translated.
Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.
This passage has not yet been translated.
Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne quod voluerit faciet.
This passage has not yet been translated.
Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?
This passage has not yet been translated.
Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
This passage has not yet been translated.
Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio,
This passage has not yet been translated.
quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.
This passage has not yet been translated.
Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
This passage has not yet been translated.
Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
This passage has not yet been translated.
Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
This passage has not yet been translated.
Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
This passage has not yet been translated.
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
This passage has not yet been translated.
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
This passage has not yet been translated.
Est et alia vanitas quæ fit super terram : sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum : et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
This passage has not yet been translated.
Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
This passage has not yet been translated.
Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
This passage has not yet been translated.
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat : etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
This passage has not yet been translated.