Ezra · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domin...2. Hæc dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terræ dedit mihi Do...3. Quis est in vobis de universo populo ejus ? Sit Deus illius cu...4. Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent...5. Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerd...6. Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in v...7. Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabu...8. Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis fil...9. Et hic est numerus eorum : phialæ aureæ triginta, phialæ argen...10. scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.11. Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : uni...In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa.
This passage has not yet been translated.
Quis est in vobis de universo populo ejus ? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël : ipse est Deus qui est in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quæ sponte obtulerant.
This passage has not yet been translated.
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui.
This passage has not yet been translated.
Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.
This passage has not yet been translated.
Et hic est numerus eorum : phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
This passage has not yet been translated.
scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.
This passage has not yet been translated.
Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.