Ezra · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitat...2. et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt e...3. Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum ...4. Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ...5. Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent c...6. In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt a...7. Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thab...8. Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de...9. Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eoru...10. et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et glo...11. (hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi r...12. Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, veneru...13. Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fue...14. Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læ...15. ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies ...16. Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, ...17. Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad re...18. Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,19. et a me præceptum est : et recensuerunt, inveneruntque quoniam...20. nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati ...21. Nunc ergo audite sententiam : prohibeatis viros illos, ut urbs...22. Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum...23. Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum ...24. Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fi...Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël :
This passage has not yet been translated.
et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis : Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos, quærimus Deum vestrum : ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.
This passage has not yet been translated.
Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israël : Non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum.
This passage has not yet been translated.
Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando.
This passage has not yet been translated.
Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.
This passage has not yet been translated.
In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum : epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.
This passage has not yet been translated.
Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi :
This passage has not yet been translated.
Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ,
This passage has not yet been translated.
et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace
This passage has not yet been translated.
(hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum), Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.
This passage has not yet been translated.
Notum sit regi quia Judæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.
This passage has not yet been translated.
Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.
This passage has not yet been translated.
Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
This passage has not yet been translated.
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis : et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis : quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
This passage has not yet been translated.
Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.
This passage has not yet been translated.
Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.
This passage has not yet been translated.
Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
This passage has not yet been translated.
et a me præceptum est : et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea :
This passage has not yet been translated.
nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est : tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo audite sententiam : prohibeatis viros illos, ut urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit.
This passage has not yet been translated.
Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
This passage has not yet been translated.
Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum : et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.
This passage has not yet been translated.
Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
This passage has not yet been translated.