Esther · 6

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Statimque rex : Quis est, inquit, in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Cumque esset ingressus, ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

respondit : Homo, quem rex honorare cupit,

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Dixitque ei rex : Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Reversusque est Mardochæus ad januam palatii : et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite :

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.

English

This passage has not yet been translated.