Exodus · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2. Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis...3. Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi...4. Hodie egredimini mense novarum frugum.5. Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, ...6. Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemni...7. Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid ...8. Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit...9. Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante ocu...10. Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.11. Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut jurav...12. separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum e...13. Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interf...14. Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est h...15. Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occid...16. Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ...17. Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per vi...18. Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : ...19. Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset fil...20. Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis ...21. Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in c...22. Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per n...Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.
This passage has not yet been translated.
Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.
This passage has not yet been translated.
Hodie egredimini mense novarum frugum.
This passage has not yet been translated.
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
This passage has not yet been translated.
Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.
This passage has not yet been translated.
Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.
This passage has not yet been translated.
Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.
This passage has not yet been translated.
Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
This passage has not yet been translated.
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :
This passage has not yet been translated.
separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
This passage has not yet been translated.
Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
This passage has not yet been translated.
Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.
This passage has not yet been translated.
Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
This passage has not yet been translated.
Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.
This passage has not yet been translated.
Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.
This passage has not yet been translated.
Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.
This passage has not yet been translated.
Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
This passage has not yet been translated.
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.
This passage has not yet been translated.
Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
This passage has not yet been translated.