Exodus · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :2. Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.3. Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : ...4. Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum a...5. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta qu...6. Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : ...7. Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, e...8. Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lac...9. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum a...10. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fue...11. Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calce...12. Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne pr...13. Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis ...14. Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam ...15. Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentu...16. Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem f...17. Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitu...18. Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis az...19. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qu...20. Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestri...21. Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ...22. Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, e...23. Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sa...24. Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.25. Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut ...26. Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?27. Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit s...28. Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moys...29. Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primo...30. Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægypt...31. Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egred...32. Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes be...33. Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes...34. Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur...35. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierun...36. Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodare...37. Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta f...38. Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves e...39. Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant ...40. Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit ...41. Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini...42. Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Æ...43. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : ...44. Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.45. Advena et mercenarius non edent ex eo.46. In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, n...47. Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.48. Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire colonia...49. Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.50. Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi ...51. Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per ...Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :
This passage has not yet been translated.
Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.
This passage has not yet been translated.
Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
This passage has not yet been translated.
Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
This passage has not yet been translated.
Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.
This passage has not yet been translated.
Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
This passage has not yet been translated.
Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
This passage has not yet been translated.
Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
This passage has not yet been translated.
Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
This passage has not yet been translated.
Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
This passage has not yet been translated.
Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.
This passage has not yet been translated.
Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
This passage has not yet been translated.
Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
This passage has not yet been translated.
Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
This passage has not yet been translated.
Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
This passage has not yet been translated.
Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
This passage has not yet been translated.
Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
This passage has not yet been translated.
Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
This passage has not yet been translated.
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
This passage has not yet been translated.
Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
This passage has not yet been translated.
Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
This passage has not yet been translated.
Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
This passage has not yet been translated.
Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.
This passage has not yet been translated.
Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?
This passage has not yet been translated.
Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
This passage has not yet been translated.
Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
This passage has not yet been translated.
Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
This passage has not yet been translated.
Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.
This passage has not yet been translated.
Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
This passage has not yet been translated.
Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.
This passage has not yet been translated.
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
This passage has not yet been translated.
Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.
This passage has not yet been translated.
Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
This passage has not yet been translated.
Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
This passage has not yet been translated.
Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.
This passage has not yet been translated.
Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
This passage has not yet been translated.
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.
This passage has not yet been translated.
Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
This passage has not yet been translated.
Advena et mercenarius non edent ex eo.
This passage has not yet been translated.
In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
This passage has not yet been translated.
Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
This passage has not yet been translated.
Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
This passage has not yet been translated.
Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
This passage has not yet been translated.
Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
This passage has not yet been translated.