Exodus · 11
Verses
⋯
Individual passages
1. Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem ...2. Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier ...3. Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque...4. Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :5. et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogeni...6. Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ant...7. Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usqu...8. Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dic...9. Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moys...10. Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt...Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.
This passage has not yet been translated.
Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
This passage has not yet been translated.
Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :
This passage has not yet been translated.
et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
This passage has not yet been translated.
Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
This passage has not yet been translated.
Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.
This passage has not yet been translated.
Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur.
This passage has not yet been translated.
Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.
This passage has not yet been translated.