Exodus · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et...2. Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabu...3. Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque ...4. Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane cons...5. Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, i...6. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in cra...7. Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixer...8. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic...9. Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta ...10. et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapid...11. Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit m...12. Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et es...13. Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyse...14. senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habeti...15. Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,16. et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex ...17. Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super vert...18. Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fui...Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.
This passage has not yet been translated.
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.
This passage has not yet been translated.
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
This passage has not yet been translated.
Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
This passage has not yet been translated.
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.
This passage has not yet been translated.
Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
This passage has not yet been translated.
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
This passage has not yet been translated.
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :
This passage has not yet been translated.
et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.
This passage has not yet been translated.
Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.
This passage has not yet been translated.
Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,
This passage has not yet been translated.
senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.
This passage has not yet been translated.
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
This passage has not yet been translated.
et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
This passage has not yet been translated.
Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
This passage has not yet been translated.