Ezekiel · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decim...2. Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus...3. Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et lo...4. Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum...5. Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea...6. Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ...7. Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petr...8. Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, ...9. Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cuju...10. Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coqu...11. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefi...12. Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo eju...13. Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es m...14. Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, ne...15. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :16. Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum...17. Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua ci...18. Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespe...19. Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista sig...20. Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :21. Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego pollu...22. Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lu...23. coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedi...24. Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, f...25. Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudine...26. in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :27. in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et lo...Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
This passage has not yet been translated.
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
This passage has not yet been translated.
Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
This passage has not yet been translated.
Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
This passage has not yet been translated.
Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
This passage has not yet been translated.
Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
This passage has not yet been translated.
Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
This passage has not yet been translated.
Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
This passage has not yet been translated.
Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
This passage has not yet been translated.
Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
This passage has not yet been translated.
Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
This passage has not yet been translated.
Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?
This passage has not yet been translated.
Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiæ vestræ quas reliquistis, gladio cadent.
This passage has not yet been translated.
Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
This passage has not yet been translated.
coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
This passage has not yet been translated.
Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :
This passage has not yet been translated.
in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
This passage has not yet been translated.
in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
This passage has not yet been translated.