Ezekiel · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :2. Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :3. et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sun...4. Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : ...5. Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores ...6. vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidini...7. Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyrior...8. Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non re...9. Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filio...10. Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tu...11. Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit ...12. ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistrati...13. Et vidi quod polluta esset via una ambarum.14. Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos i...15. et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eor...16. insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit n...17. Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, po...18. Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominia...19. multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolesce...20. Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes su...21. Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Æ...22. Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo...23. filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque,...24. et venient super te instructi curru et rota, multitudo populor...25. Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nas...26. et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.27. Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam...28. Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eoru...29. Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimi...30. Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas po...31. In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.32. Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum e...33. Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris et tristitiæ, ...34. Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus...35. Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et proj...36. Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas O...37. Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idol...38. Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die ...39. Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sa...40. Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant...41. Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : th...42. Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui ...43. Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur ...44. Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ing...45. Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, ...46. Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et tr...47. Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eor...48. Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne facia...49. Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestro...Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :
This passage has not yet been translated.
et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.
This passage has not yet been translated.
Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
This passage has not yet been translated.
Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
This passage has not yet been translated.
vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
This passage has not yet been translated.
Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
This passage has not yet been translated.
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
This passage has not yet been translated.
Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
This passage has not yet been translated.
Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :
This passage has not yet been translated.
ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
This passage has not yet been translated.
Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
This passage has not yet been translated.
Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,
This passage has not yet been translated.
et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,
This passage has not yet been translated.
insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.
This passage has not yet been translated.
Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
This passage has not yet been translated.
Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
This passage has not yet been translated.
multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
This passage has not yet been translated.
Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.
This passage has not yet been translated.
Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :
This passage has not yet been translated.
filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :
This passage has not yet been translated.
et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
This passage has not yet been translated.
Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :
This passage has not yet been translated.
et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
This passage has not yet been translated.
Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.
This passage has not yet been translated.
Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
This passage has not yet been translated.
In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
This passage has not yet been translated.
Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.
This passage has not yet been translated.
Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.
This passage has not yet been translated.
Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?
This passage has not yet been translated.
Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
This passage has not yet been translated.
Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
This passage has not yet been translated.
Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.
This passage has not yet been translated.
Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
This passage has not yet been translated.
Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
This passage has not yet been translated.
Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
This passage has not yet been translated.
Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.
This passage has not yet been translated.
Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
This passage has not yet been translated.
Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
This passage has not yet been translated.
Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
This passage has not yet been translated.
Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
This passage has not yet been translated.
Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.