Ezekiel · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :2. Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sa...3. Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices : Hæc dicit ...4. In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idoli...5. Quæ juxta sunt, et quæ procul a te, triumphabunt de te, sordid...6. Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad...7. Patrem et matrem contumeliis affecerunt : in te advenam calumn...8. Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.9. Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et su...10. Verecundiora patris discooperuerunt in te ; immunditiam menstr...11. et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominatione...12. Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem : usuram et...13. Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et...14. Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ, in die...15. Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et def...16. Et possidebo te in conspectu gentium : et scies quia ego Dominus.17. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :18. Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam : omnes i...19. Propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod versi estis omnes i...20. congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi...21. Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et co...22. Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio e...23. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :24. Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in...25. Conjuratio prophetarum in medio ejus : sicut leo rugiens, rapi...26. Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctu...27. Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad ...28. Prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento, vidente...29. Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter ...30. Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppo...31. Et effudi super eos indignationem meam ; in igne iræ meæ consu...Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum ?
This passage has not yet been translated.
Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus : et quæ fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
This passage has not yet been translated.
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es : et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum : propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
This passage has not yet been translated.
Quæ juxta sunt, et quæ procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu.
This passage has not yet been translated.
Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.
This passage has not yet been translated.
Patrem et matrem contumeliis affecerunt : in te advenam calumniati sunt in medio tui : pupillum et viduam contristaverunt apud te.
This passage has not yet been translated.
Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.
This passage has not yet been translated.
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te : scelus operati sunt in medio tui.
This passage has not yet been translated.
Verecundiora patris discooperuerunt in te ; immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te :
This passage has not yet been translated.
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie : frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
This passage has not yet been translated.
Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem : usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris : meique oblita es, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
This passage has not yet been translated.
Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ, in diebus quos ego faciam tibi ? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
This passage has not yet been translated.
Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
This passage has not yet been translated.
Et possidebo te in conspectu gentium : et scies quia ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam : omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis : scoria argenti facti sunt.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea : et requiescam, et conflabo vos.
This passage has not yet been translated.
Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.
This passage has not yet been translated.
Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus : et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
This passage has not yet been translated.
Conjuratio prophetarum in medio ejus : sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt : opes et pretium acceperunt : viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
This passage has not yet been translated.
Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea : inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt : et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
This passage has not yet been translated.
Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
This passage has not yet been translated.
Prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes : Hæc dicit Dominus Deus : cum Dominus non sit locutus.
This passage has not yet been translated.
Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter : egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
This passage has not yet been translated.
Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam : et non inveni.
This passage has not yet been translated.
Et effudi super eos indignationem meam ; in igne iræ meæ consumpsi eos : viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.