Ezekiel · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :2. Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanc...3. Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad t...4. Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egred...5. ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de va...6. Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in ...7. Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : ...8. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :9. Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : lo...10. ut cædat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : ...11. Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus es...12. Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo me...13. quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non e...14. Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et...15. et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis e...16. Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei...17. Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem me...18. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :19. Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius re...20. Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad ...21. Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, d...22. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat...23. Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et s...24. Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis i...25. Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempo...26. hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne ...27. Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non f...28. Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus...29. cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris...30. Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terr...31. Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei ...32. Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni...Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
This passage has not yet been translated.
Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
This passage has not yet been translated.
Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
This passage has not yet been translated.
ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
This passage has not yet been translated.
Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
This passage has not yet been translated.
Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
This passage has not yet been translated.
ut cædat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
This passage has not yet been translated.
Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
This passage has not yet been translated.
Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,
This passage has not yet been translated.
quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit
This passage has not yet been translated.
et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.
This passage has not yet been translated.
Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.
This passage has not yet been translated.
Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambæ : et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet.
This passage has not yet been translated.
Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
This passage has not yet been translated.
Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.
This passage has not yet been translated.
Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.
This passage has not yet been translated.
Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
This passage has not yet been translated.
Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
This passage has not yet been translated.
Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita :
This passage has not yet been translated.
hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?
This passage has not yet been translated.
Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
This passage has not yet been translated.
Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : Mucro, mucro, evaginate ad occidendum : limate ut interficias et fulgeas :
This passage has not yet been translated.
cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
This passage has not yet been translated.
Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuæ judicabo te.
This passage has not yet been translated.
Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te : daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
This passage has not yet been translated.
Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.
This passage has not yet been translated.