Ezekiel · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, ve...2. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :3. Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos : Hæc...4. Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum...5. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : In die qua elegi Is...6. in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra...7. Et dixi ad eos : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjic...8. Et irritaverunt me, nolueruntque me audire : unusquisque abomi...9. Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus i...10. Ejeci ergo eos de terra Ægypti, et eduxi eos in desertum.11. Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faci...12. Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et ...13. Et irritaverunt me domus Israël in deserto : in præceptis meis...14. et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de qu...15. Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducere...16. quia judicia mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulav...17. Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos : n...18. Dixi autem ad filios eorum in solitudine : In præceptis patrum...19. Ego Dominus Deus vester : in præceptis meis ambulate : judicia...20. et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, e...21. Et exacerbaverunt me filii : in præceptis meis non ambulaverun...22. Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non vi...23. Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem ...24. eo quod judicia mea non fecissent, et præcepta mea reprobassen...25. Ergo et ego dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus n...26. Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperi...27. Quam ob rem loquere ad domum Israël, fili hominis, et dices ad...28. et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut da...29. Et dixi ad eos : Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? ...30. Propterea dic ad domum Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Certe...31. et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestr...32. Neque cogitatio mentis vestræ fiet, dicentium : Erimus sicut g...33. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in bra...34. Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibu...35. Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ib...36. Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terr...37. Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis fœderis.38. Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incol...39. Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus : Singuli post id...40. in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus...41. In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis...42. Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël...43. Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vest...44. Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nome...45. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :46. Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla a...47. Et dices saltui meridiano : Audi verbum Domini : Hæc dicit Dom...48. et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec ex...49. Et dixi : A, a, a, Domine Deus : ipsi dicunt de me : Numquid n...Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Numquid ad interrogandum me vos venistis ? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
This passage has not yet been translated.
Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Ægypti, et levavi manum meam pro eis, dicens : Ego Dominus Deus vester :
This passage has not yet been translated.
in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quæ est egregia inter omnes terras.
This passage has not yet been translated.
Et dixi ad eos : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Ægypti nolite pollui : ego Dominus Deus vester.
This passage has not yet been translated.
Et irritaverunt me, nolueruntque me audire : unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti.
This passage has not yet been translated.
Ejeci ergo eos de terra Ægypti, et eduxi eos in desertum.
This passage has not yet been translated.
Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis.
This passage has not yet been translated.
Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
This passage has not yet been translated.
Et irritaverunt me domus Israël in deserto : in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos :
This passage has not yet been translated.
et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
This passage has not yet been translated.
Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, præcipuam terrarum omnium :
This passage has not yet been translated.
quia judicia mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt : post idola enim cor eorum gradiebatur.
This passage has not yet been translated.
Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos : nec consumpsi eos in deserto.
This passage has not yet been translated.
Dixi autem ad filios eorum in solitudine : In præceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
This passage has not yet been translated.
Ego Dominus Deus vester : in præceptis meis ambulate : judicia mea custodite, et facite ea,
This passage has not yet been translated.
et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.
This passage has not yet been translated.
Et exacerbaverunt me filii : in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
This passage has not yet been translated.
Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum.
This passage has not yet been translated.
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
This passage has not yet been translated.
eo quod judicia mea non fecissent, et præcepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
This passage has not yet been translated.
Ergo et ego dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent.
This passage has not yet been translated.
Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua : et scient quia ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Quam ob rem loquere ad domum Israël, fili hominis, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
This passage has not yet been translated.
et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis : viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suæ, et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ, et libaverunt libationes suas.
This passage has not yet been translated.
Et dixi ad eos : Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem.
This passage has not yet been translated.
Propterea dic ad domum Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini :
This passage has not yet been translated.
et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie : et ego respondebo vobis, domus Israël ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
This passage has not yet been translated.
Neque cogitatio mentis vestræ fiet, dicentium : Erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ, ut colamus ligna et lapides.
This passage has not yet been translated.
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
This passage has not yet been translated.
Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis : in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
This passage has not yet been translated.
Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
This passage has not yet been translated.
Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis fœderis.
This passage has not yet been translated.
Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur : et scietis quia ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus : Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris :
This passage has not yet been translated.
in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi : et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
This passage has not yet been translated.
In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis : et sanctificabor in vobis in oculis nationum.
This passage has not yet been translated.
Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.
This passage has not yet been translated.
Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
This passage has not yet been translated.
Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.
This passage has not yet been translated.
Et dices saltui meridiano : Audi verbum Domini : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum : non extinguetur flamma succensionis : et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
This passage has not yet been translated.
et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.
This passage has not yet been translated.
Et dixi : A, a, a, Domine Deus : ipsi dicunt de me : Numquid non per parabolas loquitur iste ?
This passage has not yet been translated.