Ezekiel · 45
Verses
⋯
Individual passages
1. Cumque cœperitis terram dividere sortito, separate primitias D...2. Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos,...3. Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque mill...4. Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii,...5. Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia lat...6. Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, ...7. Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in...8. De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ul...9. Hæc dicit Dominus Deus : Sufficiat vobis, principes Israël : i...10. Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.11. Ephi et batus æqualia et unius mensuræ erunt, ut capiat decima...12. Siclus autem viginti obolos habet : porro viginti sicli, et vi...13. Et hæ sunt primitiæ quas tolletis : sextam partem ephi de coro...14. Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est : et dec...15. Et arietem unum de grege ducentorum, de his quæ nutriunt Israë...16. Omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi in Israël.17. Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libami...18. Hæc dicit Dominus Deus : In primo mense, una mensis, sumes vit...19. Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet...20. Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, ...21. In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ sol...22. Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo ...23. Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, sep...24. Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, e...25. Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet...Cumque cœperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia : sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum.
This passage has not yet been translated.
Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum.
This passage has not yet been translated.
Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium : et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini : et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
This passage has not yet been translated.
Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui : ipsi possidebunt viginti gazophylacia.
This passage has not yet been translated.
Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël.
This passage has not yet been translated.
Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem : longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem.
This passage has not yet been translated.
De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum : sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus : Sufficiat vobis, principes Israël : iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite : separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
This passage has not yet been translated.
Ephi et batus æqualia et unius mensuræ erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi : juxta mensuram cori erit æqua libratio eorum.
This passage has not yet been translated.
Siclus autem viginti obolos habet : porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.
This passage has not yet been translated.
Et hæ sunt primitiæ quas tolletis : sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei.
This passage has not yet been translated.
Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est : et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum.
This passage has not yet been translated.
Et arietem unum de grege ducentorum, de his quæ nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi in Israël.
This passage has not yet been translated.
Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël : ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus : In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium.
This passage has not yet been translated.
Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris.
This passage has not yet been translated.
Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est : et expiabis pro domo.
This passage has not yet been translated.
In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ solemnitas : septem diebus azyma comedentur.
This passage has not yet been translated.
Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato.
This passage has not yet been translated.
Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus : et pro peccato hircum caprarum quotidie.
This passage has not yet been translated.
Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.
This passage has not yet been translated.
Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.
This passage has not yet been translated.