Ezekiel · 46

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portæ, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ : porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Hæc dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam hæreditarie.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : hæreditas autem ejus filiis ejus erit.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensuræ unius quatuor erant.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Et dixit ad me : Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.

English

This passage has not yet been translated.